- CENTRUM
- CENTRUMGraecls κέντρον, in omni materic nodosa durities iis est, quae ictus respuie ae ferrô findi frangique negae: cuiusmodi κέντρα in lapidibus, in lignis, in ferro, reperiri Auctoresconfirrnant. Plin. l. 16. c. 39. ubi de arboribus caedendis: Publicum omnium vitium vocant spiras, ubi convolvêre se venae atque nodi. Inveniuntur in quibusdam, sicut in marmore Centra, i. e. duritia clavo similis, inimica serris. Sane et κέντρον Graece clavus est, unde legas alicubi κέντρα ἐλεφάντινα, clavos eboreos. Sed et in gemmis ac lapidibus preriosis ea centra, quae scalpturae resistunt; duriora videl. quaedam atque opaciora corpuscula in pellucido lapillo: quae proin inter gemmarum viria idem Plinius recenser passim. In crystallo similiter: Plinius de crystallinis, l. 27. c. 2. Infestantur plurimis vitiis, scabrô ferrumine, maculosâ nube, occultâ aliquâ vomicâ, praedurô fragilique centrô, item sale appellatô. In auri merallis inprimis, lapis, qui auri venâ micat, huiusmodi κέντρα habet, micas scil. auri. purissimi, quae comminui frangique non possunt, nec cum reliquo puvere coquuntur: ἀδάμαντα Graeci dixêre, uti vidimus supra, in voce Auri adamas, item Auri nodus. Plura vero hanc in rem vide apud Salmas. ad Solin. p. 1074. et 1075. Omissis aliis vocis notionibus, saltem hoc addam, κέντρα, de cardinibus Mundi, ut vocant, iisdem dici. Unde Α᾿νατολικὸν κέντρον, δυτικὸν κέντρον, αρκτικὸν κέντρον, μεςημβρινὸν κέντρον. Dionysius, ὁ μὲν οὖν ἀπηλιώτης ἀπὸ ἀνατολικοῦ κέντρου φέρεται, Apeliotes, qui ab Orientali cardine fertur. Quâ significatione Centri compendiaria nota, apud veteres Mathematicos, fuit Κ᾿. etc. Vide eundem p. 1249. et 1250. Inde Κέντρων, quo nomine quinam appellati Graecis olim, vide supra in voce Cavitones et infra Stimulus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.